Oratio ad Sanctum Carolum

Gepost in Munstergeleen

Oratio ad Sanctum Carolum:

Pater caelestis, Sancto Spiritu implevisti Sanctum Carolum. Caritate Christi Crucifixi incessanter in oratione perserverans vitam egit ante oculos semper habens crucem. De cruce ad pauperes exiebat ut eis evangelium praedicaretur, infirmi et morientes sanarentur, peccatores reconciliarentur. Respice populum Tuum Te deprecantem. Praesta ut eius virtutes, pietatem et castitatem necnon curam animis salvandis imitemur. Sancte Pater Carole, da nobis, Te intercedente, qua egemus gratiam. Manus Tuas, quibus super alios signum crucis adhibuisti, malis nostris impone et vulneribus, ut gratiam consequamur, quam intercessionis Tuae auxilio fidem habentes supplices deprecamur… Fides nostra corroboretur, spes nostra augeatur, caritas nostra confirmetur! Per Christum Dominum nostrum. Pater noster… Ave Maria… Gloria Patri… Sancte Pater Carole, ora pro nobis.

Pater Carolus Sancti Andreae (vulgo: van Sint Andries), cui nomen civile Ioannes Andreas Houben erat, die 11 mensis decembris 1821 in loco vulgo Munstergelaen (in Neerlandia sito) appellato filius pistoris natus est. Puerili iam aetate ad sacerdotium se vocatum cognovit. Die 5 mensis novembris 1845 loco, qui vulgo Ere (in diocesi Tornacensi in Belgiis situs) appellatur, Congregationi Passionis Iesu Christi adscriptus est nomen sibi religiosum Caroli Sancti Andreae (vulgo: van Sint Andries) imponens. Pater Carolus, anno 1850 sacerdotio initiatus, primum, eo exacto, ad Britanniam, deinde, anno nempe 1857, ad Hiberniam missus est, ubi in monasterio Montis Argi (vulgo: Mount Argus) prope Dublinum vivebat. Vir cum esset cura pastorali, magni a populo aestimatus est, praesertim cum non pauci orationibus eius a morbis sani facti fuissent. Notus erat ut pater “manibus suis cruce alios signans”. Statim ac die 5 mensis ianuarii 1893 mortuus est, populus eum veneratus est cultusque eius crescebat. Die 16 mensis octobris 1988 ab Summo Pontifice Ioanne Paulo II in beatorum numerum adscriptus est. Summus Pontifex Benedictus XVI die 3 mensis iunii 2007 eum canonizavit, cuius festus die 5 mensis ianuarii habitur.